GALBEA et GALBINA seu GALBULA

GALBEA et GALBINA seu GALBULA
GALBEA, et GALBINA seu GALBULA
avis est viridis aut lutei coloris, Graecis χλωρὶς et χλωρίων; unde mutuatâ voce Latini etiam chlorum dixêre. Glossa Graeo-Lat. χλωρὸς ςτρουθὸς chlorus. Cuiusmodi avium lusibus delectatum esse Alexandrum Seu. Imp. natrat, in Vita eius, Lamprid. Summa illi oblectatio fuit, ut catuli cum porcellis luderent, aut perdices inter se pugnarent, aut aves galbeae sursum et deorsum volitarent. Mart. galbulam hanc avem vocat l. 13. Epigr. 68. cuius Epigraphe Galbula.
Galbula decipitur calamis, et retibus ales.
At galbeum ve. calbeum, a voce Graeca κάρπιον, ornamentum fuit, vel armilla, quâ vittutis ergo donabantur milites. Sic Suet. Galb. c. 3. remedia vocat lanâ involuta et in bracchio vicem armillae gestata, galbea, et ab iis Galbam Imp. nominatum esse, ait, quod eiusmodi remediis assidue uteretur. De quo more armillas vel galbea gestandi, quibus remedia quaedam erant inclusa, adversus varios morbos facientia. Vide Casaub. ad Suet. ac infra Hapsus: plura vero de hac voce apud Salmas. ad Lamprid. et Vopisc. in Aurel. ubi colorem galbinum seu galbineum, aureum fuisse vel ad auri colorem proxime accessisse, docet ex Veget. l. 3. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”